Varietà degli spettacoli teatrali a Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Varietà degli spettacoli teatrali a Roma

 Togatae fabulae dicuntur quae scripta sunt secundum ritus et habitum hominum togatorum, id est Romanorum (toga autem Romana est), sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari.
Togatarum fabularum species tot fere sunt quot et palliatarum. Nam prima species est togatarum quae praetextatae dicuntur, in quibus imperatorum negotia agebantur et publica, et reges Romani vel duces inducuntur, personarum dignitate et sublimitate tragoediis similes. Praetextatae autem dicuntur, quia fere regum vel magistratuum qui praetexta utuntur in eius modi fabulis acta comprehenduntur. Secunda species est togatarum quae tabernaria dicuntur et humilitate personarum et argumentorum similitudine comoediis pares, in quibus non magistratus regesve, sed humiles homines et privatae domus inducuntur, quae quidem olim, quod tabulis tegerentur, communiter tabernae vocabantur.
da Diomede Grammatico


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40906

[darkshines] - [2016-12-30 17:45:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile