Il sepolcro di Mausolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il sepolcro di Mausolo

 Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnes amorum fabulas. Is Mausolus, ubi, fato perfunctus, inter lamenta uxoris funere magnificio sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius, mixta odoribus contusaque in pulverem, aquae indidit ebibitque; multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. Molita quoque est, ingenti impetu conservandae mariti memoriae, sepulcrum illud memoratissimum dignumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum Artemisia cum dis Manibus sacris Mausoli dicaret, certamen, laudibus eius dicendis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. Ad decertandum venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili: Theopompus, Theodectes, Naucrates. Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile