Alcibiade


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade

 Alcibiades educatus est in domo Periclis - privignus enim eius fuisse dicitur -, eruditus a Socrate.
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. Ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur. Hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis (colpo di Stato) in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile