Timoleonte di Corinto (2)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Timoleonte di Corinto (2)
Pagina 206 Numero 7

 Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audiverit neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit. Veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de vehiculo, quae videbantur (le cose che gli sembravano opportune), dicebat. Neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit. Qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in ea re maximas dis agere gratias, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent. Nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias (della Fortuna) constituerat idque sanctissime colebat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile