Disordini a Pompei fra tifosi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Disordini a Pompei fra tifosi

 Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta [est] inter colonos Nucerinos Pompeianosque, gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus edebat. Quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur. Ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortes deflebant. Cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. Et rursus res ad patres relata [est], prohibiti publice in decem annos eiusmodi coetu Pompeiani collegiaque, quae contra leges instituerant, dissoluta [sunt]: Livineius et alii qui seditionem consciverant exilio multati sunt.
da Tacito


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile