Leggendari re del Lazio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Leggendari re del Lazio

 Italiae cultores primi Aborigenes fuerunt, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse traditur, ut neque quisquam servierit sub illo, neque habuerit quicquam rei privatae. Tunc omnia communia et indivisa fuerunt, quasi unum patrimonium cunctis esset. Ob eius rei memoriam Romani statuerunt ne quis Saturnalibus iniuriam faceret servis, immo domini in conviviis cum servis recumberent. Itaque Italiam appellaverunt Saturniam, et montem, in quo habitabat, Saturnium dixerunt, qui mons vero nostra aetate dicitur Capitolium.
Praeterea post hunc tertio loco regnasse (=regnavisse) Faunum tradunt, sub quo Evander quidam ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit: cui Faunus benigne adsignavit et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile