banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Eroismo di Quinto Cecidio (2)
Pagina 192 Numero 11

 Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando sunt. Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Cartaginiensis peditatum equitatumque, viros quos in exercitu habuit strenuissimos. Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant; fit proelium diu anceps. Tandem superat multitudo. Quadringenti omnes cum tribuno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.
Sed dii immortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos defatigatum volneribus cognovere. Eum sustulerunt, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40880
[degiovfe] - [2018-01-19 14:46:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!