I bagni pubblici


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I bagni pubblici

 Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septemtrione et aquilone. Ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno; si autem natura loci impedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum. Et item est animadvertendum ut caldaria muliebria et virilia coniuncta et in iisdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur ut in vasaria hypocausis communis sit eorum utrisque. Aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda uti (=ut) ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calefaciantur.
da Vitruvio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile