Le nundinae, giorno del mercato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le nundinae, giorno del mercato

 Nundinarum originem quidam Romulo adsignant, quem, communicato regno cum Tito Tatio, sacrificiis et sodalitatibus institutis, nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat. Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi. Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe, repetita Servii Tullii memoria, parentarent ei nundinis. Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die, intermisso rure, ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae, trinundino die proposita a singulis atque universis, facile cognoscebantur. Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur. Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile