Come ai Privernati venne concessa la cittadinanza romana


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Come ai Privernati venne concessa la cittadinanza romana

 Priverno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum incitaverant, senatus, indignatione accensus, consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum. Salus eorum anceps erat, subiecta Romanis victoribus et iratis. Ceterum, quamvis auxilium unicum in precibus restare animadverterent, oblivisci non potuerunt se ingenui et Italici sanguinis esse: princeps enim eorum, in curia interrogatus quam poenam mereretur, respondit: «Quam merentur qui se dignos libertate iudicant». Haec verba exasperatos patrum animos inflammaverant. Sed Plautius consul, favens Privernatium causae, regressum (una via d'uscita) animoso principis dicto obtulit, quaesivitque qualem pacem cum eis Romani habituri essent, si impunitatem ei donavissent. At is constantissimo vultu: «Si bonam pacem dederitis, inquit, perpetuam; si malam, non diuturnam». Quibus verbis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis data sunt.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile