Plinio contribuisce ad aprire una scuola a Como


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plinio contribuisce ad aprire una scuola a Como

 C. Plinius Avito suo s.
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego: «Studes?» inquam. Respondit: «Etiam». «Ubi?» «Mediolani». «Cur non hic?». Et pater eius (erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum): «Quia nullos hic praeceptores habemus». «Quare nullos? Nam vehementer intererat vestra, qui patres estis» (et opportune complures patres audiebant) «liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria, aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum, aut minore sumptu quam domi? Quantulum est ergo, collata pecunia, conducere praeceptores quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius, quod conferre vobis placebit, dare».
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile