La volpe annuncia la pace perpetua


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La volpe annuncia la pace perpetua

 Esuriens quondam vulpes ad gallum accessit, ut gallinas deciperet; illae enim gallo duce arborem altiorem, quo ei aditus non erat, ascenderant. Quae, comitem cum salutavisset: «Quid in alto agis?», inquit, «Num nondum audivisti haec nova tam salutaria nobis?». Gallus respondit: «Nequaquam, at nuntia!» «Huc accessi», inquit vulpes, «ut communicarem tecum gaudium. Animalium omnium consilium celebratum est, in quo pacem perpetuam inter se firmaverunt, ita ut omni sublato timore nulli (a nessuno) iam ab altero aut insidiae aut iniuriae fieri possint, sed omnes pace et concordia fruantur. Omnibus nunc licet ire secure. Descendite igitur, et communiter agamus hunc festum diem!» Perspecta vulpis fallacia, gallus: «Bonum», inquit, «affers nuntium et mihi gratum» et simul collum altius protendit et in pedes se erexit longius prospiciens. Tum vulpes: «Quid aspicis?». Et gallus. «Duos», inquit, «magno curso advenientes canes». Tum tremebunda vulpes: «Valete», inquit, «mihi fugiendum est antequam illi advenerint» et simul coepit abire. Hic gallus: «Quo fugis aut times, quoniam pace constituta nihil est timendum?» «Dubito», inquit vulpes, «an (che) canes isti audiverint decretum pacis».
da Poggio Bracciolini


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40854

[darkshines] - [2017-01-20 18:07:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile