I pirati erano un pericolo per Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I pirati erano un pericolo per Roma

 Quae civitas antea fuit tam tenuis, quae tam parva insula fuit, quae non portus suos, et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At hercle aliquos annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius, usque ad nostram memoriam, nomen invictum in navalibus pugnis permanserat, maxima parte dignitatis atque imperii caruit. Nos, quorum maiores Antiochum regem classe superarunt, omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque vicerunt, ii nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus. Nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnes socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delos, parva, sine muro, nihil timebat, nos iidem non modo provinciis ac portubus nostris, sed etiam Appia via iam carebamus.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile