banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La leggenda di Ifigenia
Pagina 155 Numero 16

 Graeci, cum Troianis bellum inferre vellent ad vindicandam iniuriam raptae Helenae, iam omnia ad navigandum paraverant, cum magna tempestas a Diana immissa est, quae in urbe Aulide eos retinebat. Itaque Agamemnon augures convocavit ut causam tam longae tempestatis inquirerent. Tum Calchas, clarissimus omnium augurum, dixit Dianam Agamemnoni iratam esse, quia cervam sibi sacram occidisset, et Agamemnoni sacrificandam esse Iphigeniam filiam, ut deam placaret. Tam nefandum scelus facere Agamemnon prius recusavit, denique, cum aliter dea placari non posset, filiam iam immolaturus erat, cum Diana, virginis lacrimis permota, cervam pro ea in ara reliquit, Iphigeniam vero per nubes in Tauricam terram detulit atque ibi templi sui sacerdotem fecit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40846
[darkshines] - [2017-04-16 11:30:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!