Origine del tempio della Fortuna a Palestrina


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Origine del tempio della Fortuna a Palestrina
Pagina 143 Numero 5

 Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris et ad extremum etiam minacibus, cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis, inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque, perfracto saxo, sortes erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter [templum] Iovis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus. Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortes futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortes, quae hodie Fortunae monitu tolluntur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile