banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Focione Ateniese
Pagina 137 Numero 16

 Phocion Atheniensis, etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior est integritas vitae quam rei militaris labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama. Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Idem, cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium. Inde iudicio damantus, cum ad mortem deceretur, obvius ei fuit Euphiletus, amicissimus eius. Is, cum lacrimans dixisset: «O quam indigna perpeteris, Phocion!» huic ille: «At non inopinata, inquit, hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses». In hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo liber ausus sit eum sepelire. Itaque a servis sepultus est.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40832
[degiovfe] - [2016-07-19 11:30:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!