Annibale attraversa le Alpi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale attraversa le Alpi

 Nono die in iugum Alpium pervenerunt per invia et errores, quia aut ducentes eos decipiebant aut, ubi fides iis non erat, quia milites temere inibant valles, coniectantes iter. Biduum stativa castra habita sunt, et militibus fessis labore ac pugnis quies data est; iumentaque aliquot, quae in rupibus prolapsa erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenerunt. Militibus fessis taedio tot malorum etiam casus nivis ingentem terrorem adiecit. Per omnia nive oppleta prima luce signa moverunt, sed segniter agmen incedebant, pigritiaque et desperatio in omnium visu eminebat. Tum Hannibal praegressus est signa et iussit milites consistere in promonturio, unde longe ac late prospectus erat. Inde Italiam et circumpadanos campos ostentans, milites hortatus est dicens cetera plana, proclivia fore, et eos uno aut summum altero proelio caput Italiae in potestate habituros.
da Livio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile