banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il corteo solenne del re di Persia
Pagina 124 Numero 16

 Magi patrium carmen canebant, quos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur, puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero. Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur et equitatus duodecim gentium, variis armis et moribus. Proximi ibant ii, quos Persae immortales vocant, ad decem milia. Illi aureos torques, illi vestem auro distinctam ferebant, manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Exiguo intervallo sequebantur ii, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Doryphori vocabantur proximum his agmen, qui currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur. Currum deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant; distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40828
[emi53rm] - [2020-04-15 07:43:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!