✔ Domi Africani de orbis terrarum caelorumque specie inter aliquot amicos disceptabatur. Haec Philo dixit: «Vobis quidem nota est illa Archimedis sphaera, quae a Marcello Syracusis inventa est atque posita in templo Virtutis. Sed, ut a clarissimis sapientibus Graecis accepimus, primum exemplum illius sphaerae iam tornatum erat a Thalete Milesio, deinde alia sphaera, cum astris caelo inhaerentibus, extructa est ab Eudoxo Cnidio. Hoc autem Archimedis sphaerae genus, in qua solis et lunae motus inscripti sunt et earum quinque stellarum quae errantes nominantur, admirabile est Archimedis inventum, incredibile dictu, nam in eius cavo solis lunaeque totidem conversiones discernuntur, quot in ipso caelo sunt».
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40810[degiovfe] - [2019-05-27 21:37:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!