banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Ciclopi costruiscono le armi per Enea
Pagina 123 Numero 13

 Sub insula, quae Vulcanus appellata est, quondam Cyclopum antra erant atque incudinum ictus fragorem ad auras referebant. Die quo Venus, nova arma Aeneae filio quaesitura Vulcanum adivit, deus ab alto caelo descendit, quia opus tanti momenti erat, ut se praesente confici cuperet. Cum vero antrum iniit, alii Cyclopes immensum Iovis fulmen excudebant; alii Marti apparabant currum, quo ille vectus urbes circumit atque ad horrida bella viros concitat. Et ecce Vulcanus, ubi in medium antrum prodiit: «Cuncta intermittite, inquit, coeptosque labores auferte: nunc arma acri viro facienda sunt». Dixerat, ac statim illi in novum opus incumbunt. Alii enim ventosis follibus ignes in vasta fornace refovent, alii aes et aurum fundunt,alii metallum stridens in lacu tingunt, alii denique ingentem Aeneae clipeum informant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40709
[darkshines] - [2017-02-20 12:19:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!