banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
adattabile
Teti e Achille
Pagina 111 Numero 5

 Thetis Nereis, cum sciret Achillem filium suum, quem ex Peleo habebat, moriturum, si ad Troiam expugnandam profectus esset, commendavit eum ad Lycomedem regem in insula Scyro. Ille inter virgines filias habitu femineo eum servabat nomine mutato; nam virgines Pyrrham nominarunt, quoniam capillis flavis fuit et Graece rufum "pyrrhon" dicitur. Achivi autem cum cognovissent ibi eum occultari, ad regem Lycomeden oratores miserunt, qui rogarent, ut eum auxilio Danais mitteret. Rex cum negaret apud se ese, potestatem eis fecit, ut in regia quarerent. Qui cum intellegere non possent, quis esset eorum, Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit. Achilles hostem arbitrans adesse vestem muliebrem dilaniavit atque clipeum et hastam arripuit. Itaque est cognitus suasque operas Argivis promisit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40708
[degiovfe] - [2018-05-04 00:00:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!