Mitridate


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mitridate

 Mithridatis futuram magnitudinem etiam caelestia ostenta praedixerant. Nam et eo anno quo natus est et eo anno quo primum regnavit, stella cometes septuagenis diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videreutr. Nam et magnitudine sua quartam partem caeli occupaverat et fulgore suo solis nitorem vicerat; et cum oreretur occumberetque, IIII horarum spatium consumebat.
Puer tutorum insidias passus est, qui eum fero equo impositum equitare iacularique cogebant; cum autem suum propositum adsecuti non essent, veneno eum adpetivere. Sed ille, id metuens, antidota saepius bibit et ita se adversus insidias exquisitis fortibus remediis stagnavit, ut ne senex quidem, voluntariam mortem quaerens, veneno mori potuerit. Veritus deinde ne inimici ferro agerent id, quod veneno non potuerant, venationis maximum studium simulavit et per septem annos neque urbis neque ruris tecto usus est, sed per silvas vagatus diversis montium regionibus pernoctabat, adsuetus feras cursu aut fugere aut persequi, cum omnes ignorarent ubi esset. Sic et insidias vitavit et corpus ad omnem patientiam duravit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40700

[darkshines] - [2017-03-19 13:34:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile