I Feziali


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Feziali

 Fetialis regem Tullum ita rogavit: «Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?». Iubente rege, «Sagmina», inquit «te, rex, posco». Rex ait: «Puram herbam tollito». Verbenarius ex arce herbam puram attulit. Postea regem ita rogavit: «Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium?» Rex respondit: «Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio». Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus creatur ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum foedus, multisque verbis id peragit. Legibus deinde recitatis: «Audi» inquit «Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defecerit, publico consilio dolo malo, tum illo die, Iuppiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque». Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peragerunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile