L'evocatio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'evocatio

 Romani, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocabant tutelares deos, quia aut aliter urbem capere non crederent, aut, etiam si possent, nefas aestimarent deos habere captivos. Carmine huius modi deos evocabant cum civitas oppugnatione cingitur: «Si deus, si dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, qui urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque, veniamque a vobis peto ut vos populum civitatemque Carthaginiensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis eique populo civitatique metum formidinem oblivionem iniciatis, propitiique Romam ad me meosque veniatis, nostraque vobis loca, templa, sacra, urbs acceptior probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis propitii sitis. Si ita feceritis, voveo vobis templa ludosque facturum».
da Macrobio


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile