La guerra contro Pirro (3)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra contro Pirro (3)

 Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius et Decius Mus consules. Certamine commisso, Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti milia hostium caesa, et ex Romanis tantum quinque milia: Pyrrhus Tarentum fugatus est.
Interiecto anno, contra Pyrrhum Fabricius est missus. Vicina castra Fabricius et rex habebant, tum medicus Pyrrhi nocte ad eum venit dicens veneno se Pyrrhum occisurum, si Fabricius praemium promisisset. Fabricius iussit eum vinctum reduci ad dominum Pyrrhoque dici ea, quae contra caput eius spopondisset. Tum rex, admiratus eum, dixisse dicitur: «Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest». Tum rex in Siciliam contendit. Fabricius, victis Lucanis et Samnitibus, triumphavit. Consules deinde M. Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrhum missi sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die caesa sunt hostium viginti tria milia. Curius in consulatu triumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrhus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae civitatem, occisus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40667

[darkshines] - [2016-12-28 15:56:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile