La guerra contro Pirro (2)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra contro Pirro (2)

 Legati, missi ad Pyrrhum ut redimerent captivos, ab eo honorifice suscepti sunt. Captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, adeo admiratus est, ut, cum eum pauperem esse cognovit, eum sollecitaverit, quarta parte regni promissa, ut ad se transiret, sed contemptus est a Fabricio. Quare Pyrrhus Romanorum ingenti admiratione tenebatur. Deinde legatum misit praecipuum virum Cineam nomine, ut pacem aequis condicionibus peteret, ita ut Pyrrhus partem Italiae, quam iam armis occupaverat, obtineret.
Pax displicuit: remandatum est Pyrrho a senatu eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi, quod armati capti fuissent, nec eos ad veterem honorem reverti, antequam binorum hostium occisorum spolia rettulissent. Ita legatus Pyrrhi revertit. Ab eo Pyrrhus quaesivit qualem Romam comperisset, et Cineas dixit regum se patriam vidisse; scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40666

[silvana] - [2016-10-22 14:51:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile