I primi orologi romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I primi orologi romani

 Serius etiam hoc Romae contigit. In XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Graecostasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem inclinato sidere, supremam pronuntiabat, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum.
M. Varro primum [solarium] statutum in publico apud Rostra in columna tradit bello publico primo a M’. Valerio Messala consule, Catina capta in Sicilia, deportatum inde post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno urbis CCCCLXXXX. Nec congruebant ad horas [nostras] eius lineae; paruerunt tamen ei [Romani] annis undecentum, donec Q. Marcus Philippus, qui cum Paulo fuit censor, [solarium] diligentibus ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissime acceptum est. Etiam tum tamen nubilo incertae fuerunt horae usque ad proximum lustrum. Tunc Scipio Nasica collega Laenati primus aqua divisit horas aeque noctis ac dierum idque horologium sub tecto ditavit anno urbis DXCV. Tam diu populo Romano indiscreta lux fuit.
da Plinio il Vecchio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40658

[biancafarfalla ] - [2016-10-27 16:40:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile