La rivolta di Spartaco


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La rivolta di Spartaco

 Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius viris eiusdem fortunae erupere Capua; servisque ad vexillum vocatis, cum statim decem milia amplius coissent, homines non modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant. Prima sedes mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis, vitineis delapsi vinculis, ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt; inde totam pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti, Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Adfluentibus in diem copiis, cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et, ferro ergastulorum recocto, gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Inde iam consulares quoque adgressus, in Apennino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit. Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana deliberavit. Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clausi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta digna viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine, fortissime dimicans quasi imperator, occisus est.
da Floro


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40656

[darkshines] - [2016-12-22 13:29:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile