Onestà di Epaminonda

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Onestà di Epaminonda

 Tentata autem Epaminondae est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas maxime diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram: "Nihil" inquit "opus pecunia est: nam, si rex ea vult, quae Thebanis utilia sunt, gratis facere sum paratus. Quod autem contrarium sit patriae, neque mihi neque ulli Thebano faciendum est. Namque totius orbis terrarum divitias non accipiendas esse puto, si patriae noxiae futurae sint. Tu quod me incognitum temptavisti tuique similem existimavisti, non miror tibique ignosco; sed tibi ex urbe egrediendum est, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu, Micythe, totum autem argentum tibi statim reddendum est, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui".
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40610

[emi53rm] - [2019-12-26 08:10:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile