banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Parole di Eumene morente
Pagina 212 Numero 5

 Eumenes iussus ab universis dicere facto silentio laxatisque vinculis prolatam manum, sicut erat catenatus, ostendit. "Cernitis, milites, inquit, habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit. Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; unum oro ut, si summa propositorum Antigoni in meo capite consistit, inter vos me velitis mori. Nam neque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus. Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. Aut si vos ipsos pudet mihi roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite imperatorem pro vobis sine religione iuris iurandi facere quod vos facturos pro imperatore iuravisti".
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40604
[2016-07-21 13:28:39]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40604
[degiovfe] - [2017-01-21 09:45:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!