Un'invettiva contro Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un'invettiva contro Cicerone
Pagina 198 Numero 5

 Homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces; quae honeste nominari non possunt, inhonestissima (sunt). Atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: "O fortunatam natam me consule Romam!". Te consule fortunatam, Cicero? Immo vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu, perturbata republica, metu perculsos omnes bonos cives parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu, sublata lege Porcia, erepta libertate, omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum quod impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae. Quae tibi partes reipublicae placent? Quem amicum, quem inimicum habes? Cui in civitate insidias fecisti, (ei) ancillaris. Quo auctore de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. Quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faves. Qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40597

[silvana] - [2016-03-19 18:53:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile