Temistocle e la potenza navale ateniese


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Temistocle e la potenza navale ateniese

 Primus gradus capessendae rei publicae fuit Themistocli bello Corcyraeo. Nam cum pecunia publica largitione magistratum quotannis interiret, populo ab illo persuasum fuit ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta, primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello Persico cognitum est. Nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae Europae inferret, cum tantis copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam. Cuius de adventu cum fama in Graeciam perlata esset et diceretur Xerxes maxime Atheniensibus minari propter pugnam Marathoniam, (Athenienses) miserunt autem Delphos consultum quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit civibus suis consilium Apollinis esse ut in naves se suaque conferrent: eum enim murum ligneum a deo significari. Tali consilio probato, addunt ad superiores totidem naves triremes; arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu tradunt, oppidumque relinquunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40593

[darkshines] - [2017-04-20 11:49:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile