Augusto e i corvi ammaestrati


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Augusto e i corvi ammaestrati

 Sublimis Actiaca victoria Augustus Romam revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes quidam opifex corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar victor, imperator". Augustus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam avem et eam viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit eundem habere et alium corvum. Caesar eum adferri iussit. Novus corvus adlatus expressit verba quae didicerat: "Ave, victor imperator Antoni". Nihil exasperatus, Augustus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco, emi eum iussit. Idem miratus in pica, hanc quoque redemit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui cum avis non responderet, labore et impendio exhaustus, saepe dicere solebat: "Opera et impensa periit". Aliquando tamen cum corvus coepisset dictatam salutationem dicere, Augustum in via exspectavit sutor, plenus bonae spei. Hac audita dum transit Augustus, respondit: "Satis salutatorum talium domi habeo". Sutoris corvus, recordatus verborum, quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: "Opera et impensa periit". Tantum salis admiratus Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam aliam adhuc emerat.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile