Il corinzio Demarato arriva a Roma e diventa re

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il corinzio Demarato arriva a Roma e diventa re

 Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. Cum insignis doctrina et humanitate videretur, in civitatem facile receptus est. Inde Romam demigravit et Anco regi tam familiaris factus est ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Itaque mortuo Marcio, cunctis suffragiis populus eum regem creavisse traditur. Tunc suum nomen mutare ei visum est et Tarquinius nominari voluit ut in omni genere populi Romani consuetudinem imitatus esse videretur. Is subegisse narratur Aequos, magnam gentem et ferocem, quae populo Romano bellum intulerat. Idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque devicit. Atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi Optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse faciendam.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40584

[silvana] - [2016-10-14 07:31:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile