La guerra contro Creta

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra contro Creta

 Creticum bellum, si vera volumus, sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Illa favisse Mithridati videbatur: hoc visum est armis vindicare. Primus invasit insulam Marcus Antonius, cum ingenti quidem spe atque fiducia, adeo ut plures catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae. Nam hostes plerasque naves intercedere, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velificantes triumphantium in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus, intra castella et urbes redegit, Cnoson, Eleuthernan et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam; adeoque saeve ei visum est in captivos consulere, ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent. Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40583

[darkshines] - [2017-02-13 15:48:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile