Cesare e i Germani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare e i Germani

 Ubi hostes castris se tenere nuntiantur, Caesar, ne diutius de commeatu providere prohiberetur, ultra eum locum quo Germani consederant, circiter passus sescentos ab his, castris idoneum locum delegit, acieque triplici instructa, ad eum locum venit. Prima et secunda acies in armis esse iussae sunt, tertia castra munire. Is locus ab hoste circiter passus sescentos, ut dictum est, aberat. Eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, qui nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut ante sibi visum erat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris, duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum; quattuor reliquas legiones autem in castra maiora reduxit. Postridie eius diei Caesar praesidio castris quod satis esse visum est reliquit atque alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40580

[darkshines] - [2017-10-28 12:17:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile