I Galli sono sconfitti da Lucio Furio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Galli sono sconfitti da Lucio Furio

 Itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. Occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus ad castra oppugnanda copias duxisset: Galli palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio. Lassitudinem militum L. Furius timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda quae in manibus erat castra repetivere. Postero die in aciem progressi; nec Romanus moram pugnandi fecit; sed vix spatium instruendi (aciem) fuit: eo cursu hostes in proelium venerunt. Dextra ala - in alas divisum socialem exercitum habebat - in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus, legati omnes erant, praepositi sunt. Praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. Furius L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. Et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi (sunt); ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40576

[silvana] - [2016-03-29 13:54:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile