I due valorosi centurioni di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I due valorosi centurioni di Cesare

 Erant in ea legione fortissimi viri centuriones, qui iam primis ordinibus appropinquabant, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se controversias habebant, quisnam anteferretur, omnibusque annis, ut praemia obtinerent, magnis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime pugnaretur, "Quid dubitas - inquit - Vorene? Aut quem locum aptum tuae virtutis exspectas? Hic dies de nostris controversiis iudicabit". Haec cum dixisset, procedit extra munitiones atque in partem confertissimam hostium irrumpit. Ne Vorenus quidem se tum vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio relicto, Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit. Quo percusso, in Pullonem universi tela coniciunt hostes. Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Pullonem, gladium e vagina educere temptantem, impediunt hostes atque circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. Ad hunc confestim omnis multitudo a Pullone se convertit, arbitrans Pullonem veruto transfixum esse. Vorenus, uno interfecto, reliquos paulum propellit; dum cupidus instat, humi concidit. Huic circumvento subsidium fert Pullo atque ambo incolumes, compluribus interfectis, summa cum laude intra munitiones recipiunt. Sic in contentione Fortuna utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset neque iudicari posset uter utri virtute anteferretur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40570

[mastra] - [2016-03-24 21:08:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile