Apollo uccide Pitone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Apollo uccide Pitone

 Python Terrae filius draco ingens fuit. Hic ex oraculo in monte Parnasso responsa dare solitus erat. Huic ex Latonae filio interitus futurus erat ex fati responso. Eo tempore Iuppiter cum Latona concubuit. Cum Iuno resciit Latonam ex Iove gravidam esse, fecit ut latona ibi pareret, quo sol non adiret. Python quoque, ubi id sensit, Latonam persequi coepit ut eam interficeret: at Latonam, Iovis iussu, ventus Aquilo sublatam ad Neptunum pertulit. Ille eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in insulam Ortygiam detulit, quam fluctibus cooperuit. Cum Python eam non invenisset, in Parnassum rediit; at Neptunus insulam Ortygiam in superiorem partem rettulit, quae postea insula Delos appellata est. Ibi Latona parit Apollinem et Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum. Post diem quartum quam nati essent (traduci con indicativo), Apollo matris poenas exsecutus est; nam in Parnassum venit et Pythonem sagittis interfecit, unde Pythius dictus est ossaque eius in cortinam coniecit et in templum suum transtulit ludosque funebres ei fecit, qui ludi Pythia dicuntur.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40568

[degiovfe] - [2017-04-28 13:39:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile