La morte dell'imperatore Marco Aurelio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte dell'imperatore Marco Aurelio

 Mors (Marci Aurelii) autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit, ne belli reliquias contemneret, ne videretur rem publicam prodere. Et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, permisit ut vellet, petens tamen, ut expectavisset paucos dies, haud simul proficisceretur. Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum. Sexto die, vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos dixit: "Quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?". Et cum illi vellent recedere, ingemescens ait: "Si iam me dimittitis, «vale» vobis dico vos praecedens". Et cum amici ab eo quaererent, cui («a chi») filium commendaret, ille respondit: "Vobis, si dignus fuerit, et dis inmortalibus". Exercitus, cognita mala valetudine, vehementissime dolere coeperunt, quia illum unice amarunt. Septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, veritus ne in eum morbus transiret. Dimisso filio, caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. Fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum, qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et Domitiano esset.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40562

[silvana] - [2016-03-19 16:03:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile