L'uccisione di Alcibiade

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'uccisione di Alcibiade

 Cum Alcibiades se regis amicitiam consecuturum esse speraret, eodem tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse Athenis constituisset. His rebus commotus, Lysander omnia pacta Lacedaemoniorum cum rege renuntiavit. Non tulit Alcibiadem Pharnabazus et violare clamentiam quam Persarum regis opes minui maluit. Itaque misit Susamithrem et Bagaeum, qui Alcibiadem interficerent, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet. Missi clam, iis, apud quos tum Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant. Illi, cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam in qua quiescebat eamque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. Ille autem, ut sonitu flammae est excitatus, etsi glaudius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit. Namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. Hunc sequi se iubet et id, quod in praesentia vestimentorum fuit, arripit. His in igne coniectis flammae vim transiit. Quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40557

[darkshines] - [2016-08-25 10:13:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile