banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro e gli ambasciatori persiani
Pagina 342 Numero 35

 Alexander, cui a posteris cognomen "Magnus" inditum est, iam puer ingenio acri erat. Artaxerxes, rex Persarum, aliquando ad Philippum, patrem illius, legatos misit, ut de foedere agerent. Is tum a domo aberat; pugnabat enim cum nonnullis gentibus Thracum, quae seditionem moverant. Alexander, ad quem legati ducti sunt, eos ad cenam invitavit. Tum sermones cum iis habuit, interrogans, quos populos rex Persarum in potestate sua haberet, quid copiis pedestribus et equestribus et maritimis posset, quae subsidia belli haberet, quis classi praefectus esset, quantum Susa a mari abesset, et alia huius generis. Legati ad ea, quae ille interrogaverat, quantum potuerunt responderunt. Affirmabant autem puerum illum sibi maximam admirationem movisse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40553
[degiovfe] - [2018-12-13 01:04:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!