banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcibiade
Pagina 341 Numero 31

 Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis fuit. Natus in amplissima civitate, summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus fuit, ad omnes res aptus, consiliique plenus - namque imperator fuit summus et mari et terra -, disertus, ditissimus, patiens, liberalis, splendidus, non minus vita quam victu, temporibus callidissime serviens. Educatus est in domo Periclis, eruditus a Socrate. Socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum. Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Omnes admirabantur in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40549
[degiovfe] - [2018-12-13 00:46:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!