banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Spedizione di Dario in Grecia
Pagina 341 Numero 30

 Anno ante Christum natum quadringentesimo altero et nonagesimo Darius, rex Persarum, ex Europa in Asiam reversus est, sed, quoniam amici hortabantur ut Graeciam redigeret in suam potestatem, rursus classem quingentarum navium com paravit eique Datim praefecit et Artaphernem, iisque ducenta peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens, se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnaverant suaque praesidia in terfecerant. Illi praefecti regii classem ad Euboeam appulerunt, celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. Talis campus abest ab oppido circiter milia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, auxilium nusquam nisi a Lacaedemoniis petiverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40548
[degiovfe] - [2018-12-13 00:43:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!