banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Italiae prisci cultores
Pagina 340 Numero 27

 Italiae cultores primi Aborigenes fuere, quorum regem Saturnum magnae iustitiae fuisse dicunt. Itaque a regis nomine Saturnia appellata est, et mons, in quo ipse habi tabat, Saturnius. Post hunc Picus, tertio loco regnavit Faunus, sub quo Evander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit. In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit. Ex filia Fauni Latinus procreatur. Dum regnat Latinus, Aeneas Troia profugus in Italiam venit statimque bello exceptus, quod in aciem exercitum eduxerat, ad conloquium vocatus tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur et Lavinia in matrimonium ei daretur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40545
[degiovfe] - [2018-12-13 00:34:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!