banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dafne
Pagina 339 Numero 25

 Daphne, rivi Penei filia, nympha erat et in frondosa silva feliciter vivebat apud fluvii ripas. Felix et libera nympha per immensa prata currebat et multos flores colligebat. Phoebus olim in silvam pervenit et puellam vidit. At Cupidus quoque, amoris deus, Aphrodites filius, illuc convenit: in fagi ramis sedens pinguiculus et roseus deus aureis sagittis Apollinis cor iaculatus est. Sic Apollo aureis sagittis vulneratus est (dicebant enim antiqui aureas sagittas amorem ingenerare, contra plumbeas odium in pectore alere) et statim suavi nymphae amore flagravit. Tum deus se nympham abrepturum esse statuit. Sed Apollinis ardentem amorem Daphne contemnebat, itaque per frondosum nemus citato gradu fugiebat, donec ad rivum Peneum pervenit et copiose lugens patris sui misericordiam commovit. Omnes quoque silvarum dei calidis nymphae lacrimis ad misericordiam inducti sunt et Daphne in laurum mutata est. Sed Apollo eam etiam mutatam dilexit: nam in insula Delo, laurus Apollini consecrata est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40543
[degiovfe] - [2018-12-13 00:25:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!