banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il contadino Lucio Memmio
Pagina 333 Numero 9

 Lucius Memmius agricola cum familia sua in villa habitabat. Aspera et laboriosa et dura erat olim agricolarum vita si terras aridas habitabant, ubi non silvae densae et vastae erant nec glebas crebrae pluviae refrigerabant: cum enim pluviarum copia non est, herbae aridulae sunt et terra sicca. Sed L. Memmii vita misera non erat, quod terram arabat fecundam et ibi oleae erant et vineae, in casa praeterea ampla mensa erat et septem culcitae. Dum Memmius agros suos studiose colit, filiae eius, Tullia et Livilla, sedulae puellae, fenestras et ianuas rosis verbenisque ornabant, et multae vilicae, dum vaccae et capellae agnaeque per planitiam herbam manducant, fructuosam terram et plantas curabant, itaque copiam aristarum non solum parabant, sed etiam fabas ac caricas.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40527
[degiovfe] - [2018-12-11 21:13:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!