banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ateniese Conone
Pagina 111 Numero 1

 Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque unus omnibus insulis praefuit, in qua potestate cepit Pheras, coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium a Lysandro devictae sunt. Sed tum afuit, eoque (avv.) peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat his temporibus dubium, si affuisset, illam calamitatem Athenienses accepturos non fuisse («non avrebbero ricevuto»). Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit locum, ubi ipse tuto viveret, sed (locum) unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contendit ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: ibi multo labore multisque periculis effecit ut apud eum multum valeret. Nam, cum Lacedaemonii, Atheniensibus devictis, in societate, quam cum Artaxerxe fecerant, non manerent, Agesilaumque in Asiam bellatum misissent, Persarum exercitui praefuit Conon, eiusque arbitrio omnia gesta sunt. Hic enim summum ducem Agesilaum multum impedivit saepeque eius consiliis obfuit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40517
[darkshines] - [2016-09-08 10:22:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!