Natura degli animali


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Natura degli animali
Pagina 272 Numero 94

 Est etiam admiratio nonnulla in bestiis aquatilibus iis, quae gignuntur in terra, veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam, quae, simul ac primum niti possunt, aquam prosequuntur. Quin etiam anătum ova gallinis saepe supponimus; ab ovis pulli orti primo aluntur ab iis, ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt. Tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura curam. Legi etiam scriptum esse avem quandam, quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas aves, quae se mari mergerent; quae cum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harenā solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint, confici a ranis atque consumi. Milvo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est ova frangit.. Illud vero (ab Aristotele animadversum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues cum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40507

[silvana] - [2016-03-27 14:04:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile