Grecia e Persia collegate contro Atene

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Grecia e Persia collegate contro Atene

 Dum Athenienses in Sicilia bellum cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra enuntiavisse. Revocatus a bello ad iudicium, tacitus in Elidem profectus est, inde Lacedaemona se contulit ibique regem Lacedaemoniorum impellit turbatis Atheniensibus adverso Siciliae proelio ultro bellum inferre. Quo facto omnia Graeciae regna, velut ad exstinguendum commune incendium, concurrunt. Darius quoque, rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii, facta cum Lacedaemoniis societate per Pisaphernen, omnem sumptum belli pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem vera timebat ne, victis Atheniensibus, ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis vires concurrerent? Tamen non inertes neque incruento bello cecidēre sed, proeliati ad ultimum, victores etiam interdum, consumpti magis fortunae varietate quam vi victi sunt. Principio belli omnes ab his etiam socii desciverant, ut fit: quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.
da Pompeo Trogo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40502

[silvana] - [2016-01-19 19:28:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile